- ADOBATUS
- ADOBATUSMiles, in veterib. Statutis Patavii, quae exstant in publico Urbis tabulario, occurrit; praecipitur enim ibi, ut qui electus fuerit Potestas Vicentiae, faciat se fieri Militem adobatum: est miles, qui ceremoniis consuetis militiae dignitatem ac cingulum est adeptus; a verbo adobarc, quod armis instruere, militare cingulum alicui conferre, significans, ex voce adopt are ducit originem: nam qui aliquem armis instruit ac militem facit eum quodammodo in filium adoptare credebatur. Senator l. 4. Ep. 2. Per arma, inquit posse fieri filium, grande inter gentes constat esse praeconium: quia non est dignus adoptari, nisi fortissimus meretur agnosci. Eundem ritum adornare armis appellat Order. Vitalis l. 3. p. 467. Deinde ab eodem Duce decenter est armis adornatus, etc. Vide plura in hanc rem, apud Car. du. Fresne Gossar. et infra, in vocabulo Miles, item Neoptolemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.